PERTINAX Haereticus

PERTINAX Haereticus
PERTINAX Haereticus
in Theologia Inquisitorum dicitur, qui credit aliquam propofitionem veram esse, cuius contrariam scit esse Catholicam. Talisque consummatus pertinax est. Sunt et alia pertinacium genera, de quibus Simancas videndus de Catholicis Institution. Tit. 48. Etiam quilibet Impaenitens haereticus, postquam in arcto carcere asservatur, compedibus et catenis constrictus, saepiusque de conversione sua admonitus, post moram unius anni, nec paenitere, nec opiniones suas
abiurare vult, condemnatur ut Haereticus pertinax, et ut talis traditur Curiae saeculari, Cap. ad abolendam. §. Praesenti, quae dum Officium suum exsequitur, si converti forte vel tum volet, ad paenitentiam admittendum, Eymericus: nuilô modô recipienum, etiamsi millies conversionem promittat, Pegna censet in Director. Eymerici. Vide Phil. a Limborch Historiâ Inquisit. l. 4. c. 35.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • IMPOENITENTES Haretici — dicuntur in Eccl. Rom. qui coram Iudice Fidei, ut vocant, haereseos convicti, vel eam confitentes, errorem abiurare et satisfactionem competentem exhibere renuunt. Talis arcto in carcere aslervatur, compedibus catenisque constrictus, ne possit… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LINTEUM Infame — Hispanis Sambenite quoque dictum, licet vest isnen sit, Ecclesiarum parietibus affigi, in Eccl. Rom. solet, in paroeciis, in quibusrei in causa fidei vixêrunt. Inscribitur id nomine, agnomine et officio rei: additur patria, saepe etiam illi,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NEGATIVI Haeretici — in Theologia Inquisitorum Ecclesiae Romanae dicuntur, qui coram Iudice fidei per testes legitimos, quos nolunt, vel non possunt, repellere, de aliqua haeresi rite, secundum leges Inquisitionis, convicti sunt; sed non confessi, imo in negativa… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FISCALIS Promotor — inter Officiales Inquisitionis, in Eccl. Rom. quid muneris gerat, dicemus infra in voce Promotor. Moneo hîc saltem, postquam Inquisitor informationem recepit contra reum sibi denuntiatum, illo praesente Promotorem praesentare in iudicio libellum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”